Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.6.1 | Cic. Fam. 11.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.7.1 |
11.6.1
Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset , postridie me mane convenit ; tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit . quod mihi tuam dignitatem commendas , eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare , quam me hercule non habeo tua cariorem . qua re mihi gratissimum facies , si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum .
Cum tribuni pl . edixissent senatus adesset a . d . xiii
K . Ian ., haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre , quamquam statueram in senatum ante K . Ian . non venire , tamen , cum eo die ipso edictum tuum propositum esset , nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p . meritis sileretur (quod factum esset , nisi ego venissem ), aut etiam , si quid de te honorifice diceretur , me non adesse . itaque in senatum veni mane .
11.6.3
quod cum esset animadversum , frequentissimi senatores convenerunt . quae de te in senatu egerim , quae in contione maxima dixerim , aliorum te litteris malo cognoscere ; illud tibi persuadeas velim , me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt , quae est per se amplissima , summo semper studio suscepturum et defensurum . quod quamquam intellego me cum multis esse facturum , tamen appetam huius rei principatum .
11.6.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.6.1 | Cic. Fam. 11.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.7.1 |